- TUTELARES
- TUTELARESvel proprie Indigetes, Dii erant Genitales maiorum gentium, ad nativitatis providentiam electi, diversi a Genialibus: quibuscum de rebus Achivis consiltum iniit Iuppiter. Γενέθλιοι Graecis, quibus placidis vel iratis, prour quisque natus, ita felix censebatur. De hisee Diis placidis, intelligi potest Ovidius de Pont. l. 1. Ep. 8. v. 63.At tibi nascenti (quod totô pectore laetor)Nêrunt fatales fortia fila Deae.Contra de iisdem iratis accipiendus Plautus, Milit. Actu 2. Sc. 3. v. 43.Quis magis Dus inimicis natus etc.Vide Thom. Bartholinum, de Puerperio Veterum. Sed et Tutelares dicti, qui seligebantur in urbium cutelam, quorum nomen quam maxime in abdito tenere consuevisle Veteres, vidimus supra, ubi de Idololatriae Incunabulis. Hos vastatis urbibus mori, resurgentibus quoque tenasci, creditum iisdem, vidimus itid. supra, in voce Oppidum. Iidem ex urbibus obsessis peculiari ceremoniâ evocabantur ab hostibus, ne difficilem sibi expugnationem redderent, uti diximus ubi de Oppugnatione urbium, aliquid etiam voce Roma. Θεοὺς ἐπιοκόπους καὶ φύλακας dixêre Graeci. Dionys. Halicarn. l. 4. βωμοὺς ενέλευσεν αὐτοῖς ἱδρύσαςθαι θεῶν ἐπιοκόπων τε καὶ φυλάκων τȏυ πάγου. Et l. 6. Καπιτώλιε Ζεῦς, καὶ θεοὶ πόλεως έπίσκοποι. Mentio eorum in veter. Inscr. DEO TUTELARI. AEMILIUS. SEVERIA. MIMOGRAPHUS. POSVIT. Item, MERCURIO: ET. MINERVAE. DIS. TUTELARIBUS. Vide de cultu illorum Arnob. adv. gentes l. 3. aliquid etiam supra voce Tutela.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.